monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.395 > sectio 63

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 5, 63
Agricolae vocabuntur ad luctum, et qui sciunt more provinciae praecinere ad concitandas lacrymas vocabuntur, ut nequaquam in omnibus plateis, sicut supra dictum est, sed in vineis sit planctus atque luctus; ubi quondam fuit materia laetitiae, sit origo lacrymarum. Et haec omnia fient, quia pertransibo, inquit, in medio tui. Verbum Hebraicum, pertransibo, quo eorum lingua dicitur EEBOR, quoties in Scripturis sanctis ex persona Dei ponitur, pro poena accipiendum, ut nequaquam apud eos maneat; sed pertranseat ac relinquat. Unde et in aliis locis secundum interpretationem Aquilae, quando irascitur Deus, furorem suum et iram ἀνυπερθεσίαν vocat, quae omnia referri possunt ad haereticos, ut quia illa et illa quae iusta sunt, facere noluerunt, sit in omnibus plateis eorum luctus. Lata enim et spatiosa via quae ducit ad mortem : singulique haereticorum et gentilium in sabulis suis atque figmentis habent plateas, quibus consequenter infertur: Et in cunctis quae foris sunt dicetur, vae, vae. Qui enim in Ecclesia fuerint, non audient vae, quod poenarum ultimum est; sed si forte peccaverint, sumetur super eos lamentum.